- SCINCUS
- SCINCUSGraec σκίγκος, animal amphibium Aegypto secundum Plin. l. 8. c. 25. peculiare, quod ex crocodili semine extra aquas effuso nasci Arabes tradunt, inde Hebr. dictum Gap desc: Hebrew i. e. filius gigantum. Notum enim, gigantum nomine Orientales non homines solum significare, sed et bruta quaevis maioris molis. At Scincus Crocodilo collatus, nihil est, quam perpusillum animal. Sed et in India ac Mari Rubro scincum reperiri, et maximum quidem Indicum, dein Arabicum esse, docet Salmasius. Eius carnes in potiones inditas ad Venerem inflammandam valete et contra venenum antidotum esse scribit Plinius, quem vide l. 8. c. 25. et l. 28. c. 8. plura vero de hoc animali, apud Salmas. ad Solin. p. 454. Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.